GOONS

Guild of One Name Studies
MEMBER #4240

DOCWRA

HERALDRY

The Docwra coat of arms

Edward Docwra, Memorial in St Mary's Church, Hitchin, Hertfordshire

Mortuo quietem ne invideatis posteri Hic subtus requiescit Corpus Edwardi Docwra hujus Villa in Domo dicta fraternitatis incolae; qui filius fuit natu minimus Thomae Docwra, senioris de Putteridge, armigeri, ob Justitiam, Pietatem, Hospitalitatem, inter caeteros in hoc tractu praenobilis.

Fuit Edwardo huic in aetatis flore corpus agile et vegetum, Statura justa, Vultus alacer, Animus fortis, Sermo promptus, Ingenium benignum, Judicium acre, juxta et experientia in rebus iis singulis quae vitae hujus vel usum, vel ornatum spectant. Citra avaritae sordida suspicione parcus, pro fortunarum suarum modulo vitam egit splendidam frugi hominum amicus, amicorum amantissimus.

AEtate Paulo provectus aliquantum factus obesior, ingenti dolore calculi, diu multumque conflictus et tandem oppressus, placidum nihilominus vita exitum consectus est, pieque in Christo obdormuit die decimo octavo Junii, Anno Dom. 1610. AEtatis suae 57, prolam masculam reliquit nullam, Filias tres.

Et te, Lector, tua sors manet, memento, et vade.

Source: The Historical Antiquities of Hertfordshire, Sir Henry Chauncey, 1700
Render time: 0.02 seconds
1,140,824 unique visits